BARBURI Saginati

BARBURI Saginati
BARBURI Saginati
in Mensa Salomonis, 1. Regum c. 4. v. 23. Iunio et Mercero sunt lectissima quaeque animalia, quae Appuleius pastus electiles dixisset; Graecis aves electae altiles, eaeque gallinacei generis; Talmudicis electi boves aut gallinae peculairi modô saginatae; Rabbi Iudae, species animalium, quae aluntur in vivariis; Aliis aves quae ex Barbaria adferebantur, mundae ac pingues; Et certe, cum Salomon in Rubro Mari classem instrueret, Aelanis et Esion-gabere in Orientales Barbaros ire potuit illa, atque inde meleagrides afferre, quae Barburim inde denominari potuêre. Quô enim tempore avium harum magna fuit raritas et penuria, erat illis sume fertilis Rubri maris Insula quaedam, ad Barbariam Troglodytarum pertinens, quod idonei Auctores scribunt, praeter Agatharchidem, Diodorus et Artemidorus apud Strabonem, etc. Bocharto, utut ultima haec interpretatio tolerabilis videatur, prima tamen maxime placet, in qua asserenda conspirant Seniores cum Talmudicis, et analogia favet, secundum quam, uti a charar, i. e. ardere, charchur, est, h. e. summus ardor. Deuter. c. 28. v. 22. sic a barar, h. e. eligere; barbur, i. e. res lectissima. Unde sensus quoque commodissimus verborum Salomonis hic emergit: Cibaria Salomonis erant in dies singuli triceni cori similae, sexageni cori farinae, deni boves pingues, viceni boves pascuales, et centum oves, praeter cervos, capreas, et bubalos, et barburim, h. e. lectissima quaeque animalia, ea scil. quae inter coetera seligebantur, ut peculiari ratione saginata regiae mensae apponerentur. Quod de avibus potissimum Veteres intellexerunt, cum, quia in cupedinario Foro aviculae principem locum tenent, tum ut ab iis distinguerent, quorum iam facta mentio; bobus nimirum ovibus; cervis, capreis et bubalis, etc. Vide eum Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 19.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”